- SCRUTATOR
- SCRUTATORapud Iustin. l. 38. c. 1. Cum ferrum occultatum inter fascias gereret (Mithridates) Scrutatori, ab Arierathe regio more misso, curiosius imum ventrem pertractanti etc. ministerii nomen, cuius etiam Plut. meminit Timoleonte c. 21. et Dione c. 23. Quam regiam salutantes scrutandi consuetudinem Romae postea primus usurpavit Augustus, Senatum legens, apud Suetonium c. 35. eum Claudius secutus est, apud eund. c. 35. sed omisit Vespaslanus, ibid. c. 12. Post repetivêre alii, ut Severus apud Spartianum c. 6. Vide quoque supra ubi de Excutiendi more. Apud Monasticae Rei Scriptores, idem, qui alias Circator, est, de quo munere vide supra in voce Circa. Sed et Capucini sic vocant, qui in electionibus aliisque huius generis negotiis colligunt suffragia eligentium scriptô exarata, eaque digerunt ordine ac numerant. Cuiusmodi Scrutatores in Capitulis Generalibus quaterni, in Provincialibus bini, esse solent, Augustiniani quoque sic appellant eos ex Ordine suo, qui ad examinanda suffragia, in Capitulo Provinciali lata, eligi consuevêre. Unde Scrutinium apud illos, ut et Moniales Hospitalarias, istiusmodi electionis forma appellatur, quâ vel ad officium aliquis, vel aliqua ad Novitiatum vocatur, suffragiis scriptô exaratis et modô praedictô examinatis, Richeliet. Alias Scrutmium, forma exacta fuit apud Romanos furti perquirendi per lancem et licium, ut videre est apud Appuleium l. 1. postmodum vero laxius extensa vox, uti etiam ex sequentibus videre est.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.